Litaniae pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Iesu Christi

Litany of the Most Precious Blood of OUr Lord Jesus Christ


Kyrie, eleison.

R. Kyrie, eleison.

Christe, eleison.

R. Christe, eleison.

Kyrie, eleison.

R. Kyrie, eleison.

Christe, audi nos.

R. Christe, exaudi nos.


Pater de caelis, Deus,

R. miserere nobis.

Fili, Redemptor mundi, Deus,   

R. miserere nobis.

Spiritus Sancte, Deus,   

R. miserere nobis.

Sancta Trinitas, unus Deus,

R. miserere nobis.


Sancta Maria,

R. ora pro nobis.


Sanguis Christi, Unigeniti Patris aeterni, S

R. salva nos.

Sanguis Christi, Verbi Dei incarnati,

R. salva nos.

Sanguis Christi, Novi et Aeterni Testamenti,

R. salva nos.

Sanguis Christi, in agonia decurrens in terram,

R. ...

Sanguis Christi, in flagellatione profluens,

R. ...

Sanguis Christi, in coronatione spinarum emanans,

R. 

Sanguis Christi, in Cruce effusus,

R. 

Sanguis Christi, pretium nostrae salutis,

R. 

Sanguis Christi, sine quo non fit remissio,

R. 

Sanguis Christi, in Eucharistia potus et lavacrum animarum,

R. 

Sanguis Christi, flumen misericordiae,

R. 

Sanguis Christi, victor daemonum,

R. 

Sanguis Christi, fortitudo martyrum,

R. 

Sanguis Christi, virtus confessorum,

R. 

Sanguis Christi, germinans virgines,

R. 

Sanguis Christi, robur periclitantium,

R. 

Sanguis Christi, levamen laborantium,

R. 

Sanguis Christi, in fletu solatium,

R. 

Sanguis Christi, spes paenitentium,

R. 

Sanguis Christi, solamen morientium,

R. 

Sanguis Christi, pax et dulcedo cordium,

R. 

Sanguis Christi, pignus vitae aeternae,

R. 

Sanguis Christi, animas liberans de lacu Purgatorii,

R.

Sanguis Christi, omni gloria et honore dignissimus,

R. 

Protector sanctae Ecclesiae,

R. salva nos.



Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

R.  parce nobis, Domine.


Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, 

R.  exaudi nobis, Domine.


Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, 

R.  miserere nobis.



V. Constituit eum dominum domus suae.

R. Et principem omnis possessionis suae.



Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus,

qui unigenitum Filium tuum mundi Redemptorem constituisti,

ac eius sanguine placari voluisti:

concede, quaesumus, salutis nostrae pretium ita venerari,

atque a praesentis vitae malis eius virtute defendi in terris,

ut fructu perpetuo laetemur in caelis.

Per eundem Christum Dominum nostrum. 

Amen.