Litanie Lauretane

beatae Mariae Virginis



Kyrie, eleison.

R. Kyrie, eleison.

Christe, eleison.

R. Christe, eleison.

Kyrie, eleison.

R. Kyrie, eleison.

Christe, audi nos.

R. Christe, exaudi nos.


Pater de caelis, Deus,

R. miserere nobis.

Fili, Redemptor mundi, Deus,   

R. miserere nobis.

Spiritus Sancte, Deus,   

R. miserere nobis.

Sancta Trinitas, unus Deus,

R. miserere nobis.


Sancta Maria,

R. ora pro nobis.

Sancta Dei Genetrix,   

R. ora pro nobis.

Sancta Virgo virginum,

R. ora pro nobis.

Mater Christi,  

R. ...

Mater Ecclesiae,   

R. ...

Mater divinae gratiae, 

R. ...

Mater purissima, 

R. ...

Mater castissima,   

R. 

Mater inviolata,  

R. 

Mater intemerata,  

R. 

Mater amabilis,  

R. 

Mater admirabilis,  

R. 

Mater boni consilii,  

R. 

Mater Creatoris,   

R. 

Mater Salvatoris, 

R. 

Virgo prudentissima,  

R. 

Virgo veneranda,   

R. 

Virgo praedicanda,  

R. 

Virgo potens,

R. 

Virgo clemens,  

R. 

Virgo fidelis,  

R. 

Speculum iustitiae,  

R. 

Sedes sapientiae,   

R. 

Causa nostrae laetitiae,   

R. 

Vas spirituale,  

R. 

Vas honorabile,  

R. 

Vas insigne devotionis,  

R. 

Rosa mystica,  

R. 

Turris Davidica,   

R. 

Turris eburnea,  

R. 

Domus aurea,

R. 

Foederis arca,

R. 

Ianua coeli,  

R. 

Stella matutina,  

R. 

Salus infirmorum, 

R. 

Refugium peccatorum,  

R. 

Consolatrix afflictorum,   

R. 

Auxilium Christianorum,

R. 

Regina Angelorum,  

R. 

Regina Patriarcharum,

R. 

Regina Prophetarum,  

R. 

Regina Apostolorum,

R. 

Regina Martyrum,

R. 

Regina Confessorum,  

R. 

Regina Virginum,  

R. 

Regina Sanctorum omnium,

R. 

Regina sine labe originali concepta,

R. 

Regina in caelum assumpta,

R. 

Regina sacratissimi Rosarii,

R. 

Regina familiae,

R. 

Regina pacis,

R. 



Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,  

R. parce nobis, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,  

R. exaudi nos, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,  

R. miserere nobis.



Sancta Maria, succurre miseris, iuva pusillanimes, refove flebiles, ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu; sentiant omnes tuum iuvamen quicumque celebrant tuum sanctum patrocinium.


R.   Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix,

V.   Ut digni efficiamur promissionibus Christi.


Oremus:
Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum.

Amen


Sub tuum praesidium confugimus, Sancta Dei Genitrix;

nostras deprecationes ne dispicias in necessitatibus,

sed a periculis cunctis libera nos semper,

Virgo gloriosa et benedicta.


V.   Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R.   Ut digni efficiamur promissionibus Christi.



Oremus:
Gratiam tuam, quaesumus Domine, mentibus nostris infunde, ut qui, angelo nuntiante, Christi filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.

Per eundem Christum Dominum nostrum.

Amen



For the intensions of Our Holy Father:

Pater noster,     Ave Maria,     Gloria Patri 



For the state of Our Church:

Pater noster,     Ave Maria,     Gloria Patri 


For Souls in Purgatory:

Pater noster,     Ave Maria,     Gloria Patri 


Requiem aeternam dona eis Dómine:

et lux perpétua lúceat eis.

Requiéscant in pace.
Amen


For Our Gurdian Angel:

Angele Dei,

qui custos es mei,

me tibi commissum pietate superna,

illumina, custodi, rege, et guberna.

Amen


For Protection:

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio,

contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium.

Imperet illi Deus, supplices deprecamur:

tuque, Princeps militiae caelestis,

Satanam aliosque spiritus malignos,

qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo,

divina virtute, in infernum detrude.

Amen