Litania Humilitatis

Litany of Humility

Cardinal Rafael Merry del Val y Zuelta

attributed


Iesu, mitis et humilis corde,

R. exaudi me


A cupiditate, ut aestimer,

R. libera me Domine.

A cupiditate, ut amer,

R. libera me Domine.

A cupiditate, ut exalter,

R. libera me Domine.

A cupiditate, ut honorer,

R. libera me Domine.

A cupiditate, ut lauder,

R. libera me Domine.

A cupiditate, ut aliis praeferar,

R. libera me Domine.

A cupiditate, ut consular,

R. libera me Domine.

A cupiditate, ut approber,

R. libera me Domine.

A timore, ne humilier,

R. libera me Domine.

A timore, ne spernar,

R. libera me Domine.

A timore, ne contemnar,

R. libera me Domine.

A timore, ne calumniam feram,

R. libera me Domine.

A timore, ne oblivioni tradar,

R. libera me Domine.

A timore, ne irridear,

R. libera me Domine.

A timore, ne iniuriam accipiam,

R. libera me Domine.

A timore, ne suspiciar,

R. libera me Domine.

Ut magis alii amentur quam ego,

R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.


Ut magis alii aestimentur quam ego,

R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.


Ut alii extollantur in mundi existimatione, ego autemminuar,

R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.


Ut alii eligantur, ego autem omittar,

R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.


Ut alii mihi in omnibus rebus preferantur,

R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.


Ut alii sanctiores me sint, quamquam ego sum tam sanctusquam esse possum,

R. Jesu, da mihi gratiam desiderandi.



Cor Jesu Sacratissimum,   

R. miserere nobis.
Auxilium Christianorum,   

R. ora pro nobis.
Virgo Potens,

R. ora pro nobis.
Sancte Joseph,   

R. ora pro nobis.
Sancte Michæl Archangele,   

R. ora pro nobis.
Omnes Sancti Angeli,   

R. orate pro nobis.