ANGELUS


Angelus at 06:00, 12:00 and 18:00



+ In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen.


V. Angelus Domini nuntiavit Mariae.

R. Et concepit de Spiritu Sancto.


Ave Maria, gratia plena;

Dominus tecum:

benedicta tu in mulieribus,

et benedictus fructus ventris tui Iesus.

Sancta Maria, Mater Dei

ora pro nobis peccatoribus,

nunc et in hora mortis nostrae.

Amen.


V. Ecce ancilla Domini,

R. Fiat mihi secundum verbum tuum.


Ave Maria, gratia plena;

Dominus tecum:

benedicta tu in mulieribus,

et benedictus fructus ventris tui Iesus.

Sancta Maria, Mater Dei

ora pro nobis peccatoribus,

nunc et in hora mortis nostrae.

Amen.


V. Et Verbum caro factum est,

R. Et habitavit in nobis.


Ave Maria, gratia plena;

Dominus tecum:

benedicta tu in mulieribus,

et benedictus fructus ventris tui Iesus.

Sancta Maria, Mater Dei

ora pro nobis peccatoribus,

nunc et in hora mortis nostrae.

Amen.


V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix,

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.


Oremus.

Gratiam tuam, quaesumus, Domine,

mentibus nostris infunde; ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.

Per eumdem Christum Dominum nostrum.

Amen.


Sáncte Míchael Archángele,

defénde nos in praélio,

cóntra nequítiam et insídias diáboli ésto præsídium.

Ímperet ílli Déus, súpplices deprecámur:

tuque, prínceps milítiæ cæléstis,

Sátanam aliósque spíritus malígnos,

qui ad perditiónem animárum pervagántur in múndo,

divína virtúte, in inférnum detrúde.

Ámen


Pater noster, qui es in caelis:

sanctificetur Nomen Tuum;

adveniat Regnum Tuum;

fiat voluntas Tua,

sicut in caelo, et in terra.

Panem nostrum cotidianum da nobis hodie;

et dimitte nobis debita nostra,

Sicut et nos dimittimus

debitoribus nostris;

et ne nos inducas in tentationem;

sed libera nos a malo.

Amen


+ In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen.